DIPTAGUS

DIPTAGUS
DIPTAGUS
in Chart, quibusdam vett. apud Car. du Fresne Glossar. pro δίπτυχον, Diptychum, occurrit. Erant autem Δίπτυχα, tabellae plicatiles, geminas se pandentes ac porrigentes: in quibus amores scribebantur, Papias. Quem in usum triplices etiam tabellae fuêre, imo et polyptychae, unde Gallorum Puletica vel Puleta. De duplicibus certe Ovid. ubi conqueritur, inanes suas tabellas rediisse, Amor. l. 1. Eleg. XII. v, 27.
Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
Postea Diptycha Coss. Quaestorum et maiorum Magistratuum, eorum nominibus inscripta et imaginibus adornata, tabellae erant, quas ipsi ad amicos mittebant, vice apophoreti, in Magistratus initi symbolum. Cuiusmodi Diptycha tria repraesentat, cum imaginibus eorum ac inscriptionibus, Alex. Wilthenius Comment. de Diptycho Leodiens. c. 1. et 7. et aliud egregium Consulare Car. du Fresne in Syntagm. de Nummis Impp. CP. Ecclesiae tandem vox propria facta est, observataque doctis tria Diptychorum in Ecclesia Graeca genera, Episcoporum nempe Vivorum et Mortuorum. Et quidem Diptycha Episoporum, aliis Tabellae Episcopales, Synod. Laod. 24. Κανων, Cyrillo ἱεραὶ δέλτοι, item κατάλογος τῶ Ε᾿πιοκόπων, dicebantur, in quibus Episcoporum vitâ functorum, qui Ecclesiam sancte rexerant, nomina exarabantur; eorum praesertim, qui prae aliis vitae innocentiâ inclaruetant, aut matyrii gloriam fuerant adepti. Horum memoria in sollennibus precibus celebrabatur, ad superstites in imitationem eorum accendendos: unde sequiori aevo divorum invocatio occasionem traxit, vide supra in voce Canon. Quia igitur scribi in Diptychis, erat quodammodo inter Sanctos collocari; ita ex iis deleri, erat aboleri ex hominum memoria et perpetua infamiâ notari: quod in Haereticis potissimum aut Schismaticis, vel etiam aliquâ vitae labe infectis (qui Episcoporum ὁμοιοπαθῶν errore in Diptycha irrepserant:) contigit, ut de
Cyro; Sergio, Paulo, Pyrrho, Petro, Athanas. in Agathone; de Theodoro Mopsvest. Iustinian. in Edicto de Fide Orth. de Teorgaudo et Gunthario. Hincmarus Rem. Opusc. 17. ad Nicolaum Pontif. testantur. Sed et interdum Ecclesiarum Praesules, vel haeresi infecti vel odio ducti Orthodoxorum Episcoporum nomina, vicissim erasêrunt. Ita qpud Victorem Tunn. in Chron. Pettus Patr. Antiochen. nomina Proterii et Salafavarii de Ecclesiasticis Diptychis sustulit et Dioscori et Helluri, qui Proterium interfecerant, eorum loco inscripsit: quod postmodum Synodi CP. decreto iterum mutatum. Diptycha Vivorum dicebantur ea, in quibus exarabantur nomina eorum, qui Ecclesiasticam aliquam functionem obibant; Impp. item. Augustarum, et aliorum dignitate conspicuorum; eorum porto, qui oblationes faciebant; plebis tandem populique mentione additâ. Quibus successu temporis accessere Diptycha Mortuorum, eorum nempe omnium, qui in fide obdormierant; pro quibus Deum orabant. Quorum nomina recitabantur, non tamen omnium, sed eorum solum, quae Sacerdoti a Diacono indicabantur. Liturgia S. Marci, Ο῾ διάκονος τὰ Δίπτυχα τῶ κικοιμημεν´ων, Diaconus Diptycha eorum, qui obdormierant, sc. legit. Cui sacerdos se inclinans, apprecatur, Καὶ τούτων, dicens, πάντων τὰς ψοχὰς ἀνάπαυσον δέςποτα Κύριε ὁ θεὸς ἡμῶν εν ταῖς τῶ ἁγίων σου σκηναῖς etc. Et horum ommiunt animabus dona requiem dominator Domine Deus noster, in sacris tuis tabernaculit. Quem usum mox amplexata est Romana Ecclesia, ut restatur Alcuin. Post illa verba, quibus dicitur, In somno pacis, usus fuit antiquorum, sicut etiam hodie Romana agit Ecclesia ut statim recitarent a Diptychis nomina defunctorum. Memoria vero illa, quae in Communione eadem hodiequeve peragitur. in Missa, post consecrationem, in haec concipitur verba: Memento etiam Domine, samulorum famularumque tuarum ill. qui nos praecessêrunt cum signo sidei et dormiunt in somno pacis. Ipsis Domine, et omnibus in Christo quiescentibus,
locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgenas, dprecamur, apud Gregor. Mag. in libro Sacram. Quae quidem oratio a Sacerdote sacra faciente, inter ipsa Missae sollennia, recitatur; At in Ecclesia Graeca legebantur Diptycha, a Diacono; ad Altare: quibus lecits Sacerdos adprecabatur iis, quorum nomina recitata Fuerant, ut vidimus: varie autem, pro varia Diptychorum parte. Nam cum vivorum et defunctorum recitabantur nomina, Sacerdos pro iis Deum deprecabatur: cum v. Praesulum aut aliorum pietate illustrium virorum, tunc Populus iis acclamabat, dicendo, Gloria tibi Domine, ut videre est in Synodo V. Oecum. etc. Nec omittendum, in Diptycha quoque relata fuisse IV. prima Concilia, i. e. eorum titulos, Nicenum viz. I. Constantinopolitanum I. Ephesinum et Chalcedonense, uti docent Acta Synodi CP. e quorum Canonibus conflatus est Codex Canonum Ecclesiae Catholicae, de quo supra. Erant et alia vero Diptycha, ut recens baptizatorum et susceptorum etc. sed de illis vide Gerh. von mastricht IC. in Schediasmate de Susceptoribus infantium ex Baptismo: item Rosweid. in Onomastico ad Vitas PP. Cardin. Bona Rer. Liturgic. l. 2. c. 12. et Steph, Baluz. ad Capitul. p. 1129. laudatos Car. du Fresne Glossar. qui inter alia de Diptychis hisce egregia, voce Diptycha, casulam quoque seu planetam, vestem Sacerdotis sacra peragentis, nonnumquam intelligi, docet ex Hier. Rubeo Hist. Ravenn. l. 3. sub Ann. 515. ubi de casula Diptychorum imaginem referente, quae in sacrario Classensi asservetur, multa. His autem Diptychis inserere vel inscribere, Graece περιπτύςςεςθαι dici Nov. 115. c. 4. §. 14. pr. contendit idem Gerh. von Mastricht Hist. Iur. Eccl. n. 47. Vide quoque infra, PP. Canones, it. ubi de Polyptychis, Pugillaribus tabulis in voce Regula.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • DYPTICA — duae tabulae, in antiqua Ecclesia, quarum una viventium, altera mortuorum nomina continebat, quae in Missa recitabantur. Graec. Δίπιυχα, unde rectius Diptycha, vide Meurs. Ekkehardus Iun. Cas. S. Gall. c. 5. et eius temporis auctores, sie vocant… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GLORIA — I. GLORIA fama est alicuius cum laude, unde a γλῶςςα, lingua, nonnullis deducitur. Eius limites quam ampli, dicat Plin. l. 2. c. 68. Hae tot portiones terrae, imo vero mundi punctus (neque enim est aliud terra in universo) Haec est materia… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”